MARINUS Homo

MARINUS Homo
MARINUS Homo
apud Lud. Vivem, in Batavia, visus a plurimis et sup ra duos annos ibi detentus, tandem fari incepisse legitur, sed in mare resiliit, ubi primum potuit: ex eo forte genere, de quo Alex. ab Alexandro agit in Genialibus libris. Alius Eugeniô IV. Pontifice apud urbem Sibinicum in Illyria, captus est, dum puerum ad mare trahebat, Effigies eius pene humana, nisi quod cutis auguillae similis esset; in capite duo haberet cornua, manus duorum tantum digitorum formam exprimeret, pedesque in duas veluti caudas desinerent, a quibus ad brachia alae, ut in vespertilione, extendebantur, teste Fulgoso. Sed et in Nilo, sub Mauricio Imperatore Aegypti Praefecto Menâ una cum quibusdam amicis deambulante, in loco, qui Delta dictus, Sole ortô, animalia humanaeformae persimilia apparuêre, in medio fluminis, Vir scil. et mulier, seque spectandos exhibuêre um bilicotenus usque ad horam nonam, ut Theophilus Isaurus Abbas scriptum reliquit in Chronol. interprete Anastasiô Bibliothecar. A. C 592. Ut de Muliere marina Harlemum delata, A. C. 1403. de Viro barbato ac capillato, in Frisia A. C. 1526. de alio in Balthico mari, prope Elepochum, Norvegiae oppid. A. C. 1531. capto, qui Sigismundo Poloniae Regi muneri missus, triduum in Aula vixit; de Adolescente marino, non procul a Lunae promontorio in littus prodeunte, piscatorumque pisces surripiente, apud Damianum Goes in Olyssiponis Enarr. aliisque nil addam. Comperiuntur certe in antiquis Lusitaniae Regni Archivis ea de re monumenta, cum huiusmodi monstra ad sepertinere, tum Rex tum M. Magister S. Iacobi contenderent, transactione vero ssic dirempta lis est, ut Regibus cederet vectigal Sirenum, aliarumque belluarum maritimarum, quae in littoribus Magistri caperentur etc. Vide eundem Goes, ut et Georg. Brun in Harlemo Plura autem hanc in rem apud Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 42. nec non in vocibus Siren, Triton, ut et supra ubi de Cauda Sirenis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • SIRENES — monstra marina, poetarum fabulis celebratissima. Has finxerunt antiqui Acheloi fluminis, ac Terpsichores fuisse filias. NIcander autem l. 3. Mutationum, Melpomenen Sirenum matrem fuisse scribit, alii Steropen, alli Calliopen. Haeigitur siculum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Antihomosexualität — Mitglied der Westboro Baptist Church auf einer Demonstration Homophobie (von griech. ὁμός homós[1]: gleich; φόβος phóbos: Angst, Phobie) bezeichnet hauptsächlich eine soziale, gegen Lesben und Schwule gerichtete Aversion …   Deutsch Wikipedia

  • Antihomosexuell — Mitglied der Westboro Baptist Church auf einer Demonstration Homophobie (von griech. ὁμός homós[1]: gleich; φόβος phóbos: Angst, Phobie) bezeichnet hauptsächlich eine soziale, gegen Lesben und Schwule gerichtete Aversion …   Deutsch Wikipedia

  • Homophob — Mitglied der Westboro Baptist Church auf einer Demonstration Homophobie (von griech. ὁμός homós[1]: gleich; φόβος phóbos: Angst, Phobie) bezeichnet hauptsächlich eine soziale, gegen Lesben und Schwule gerichtete Aversion …   Deutsch Wikipedia

  • Dom München — Die Frauenkirche Blick in das Hauptschiff …   Deutsch Wikipedia

  • Dom zu Unserer Lieben Frau — Die Frauenkirche Blick in das Hauptschiff …   Deutsch Wikipedia

  • Frauenkirche München — Die Frauenkirche Blick in das Hauptschiff …   Deutsch Wikipedia

  • Münchner Dom — Die Frauenkirche Blick in das Hauptschiff …   Deutsch Wikipedia

  • Münchner Frauenkirche — Die Frauenkirche Blick in das Hauptschiff …   Deutsch Wikipedia

  • Homophobie — (von griech. ὁμός homós[1]: gleich; φόβος phóbos: Angst, Phobie) bezeichnet hauptsächlich eine soziale, gegen Lesben und Schwule gerichtete Aversion bzw. Feindseligkeit[2] oder „die irrationale, weil sachlich durch nichts zu begründende Angst vor …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”